- RIXA
- RIXAOttonis III. Imperatoris e sorore neptis, nupsit Boleslai Poloniae Regis ab Imperatore creatifilio Mieczislao, circa A. C. 1000. Vide Crantz. Vandal. l. 2. c. 36. qui cum omnia ex uxoris consilio administraret, haec Polonis exosa, post mariti mortem, e regno profugit, cum Casimiro filio, A. C. 1033. Vide Cromer. Histor. Polon. l. 3. Sequutum est interregnum 7. annorum, caedibus et latrociniis plenum, quibus fatigati Poloni Casimirum et Monasterio Cluniacensi, in quod se abdiderat, revocârunt, durisconditionibus a Benedicto IX. tum Pontifice Romano ipsis impositis. Vide quoque Auctorem Anonymum Hist. Orb. Terr. Georg. et Civ. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.